Texts on Calpurnia
CALPURNIAE TEXTUS - Calpurnia`s text (by Vicipaedia):
In republica Romana Calpurnia erat filia L. Calpurni Pisonis, consulis anno 58 a.C.n., et tertia ultimaque uxor Gai Iulii Caesaris.
Caesar eam duxit anno 59 a.C.n., cum consul esset, videlicet ut adfinitatem ac societatem cum potenti familia Calpurniorum Pisonum iniret. Nam Lucius Piso Caesari in consulatu successit anno 58 a.C.n. et leges ab eo latas adversus inimicos defendit, qui eas abrogare cupiebant. Nonnulli docti homines modernae aetatis putaverunt ideo quoque Caesarem hanc necessitudinem contraxisse, ut Gallos in clientelam suam adduceret : nam mater Pisonis e Gallia Cisalpina oriunda erat et Caesar ex lege Vatinia et senatusconsulto proconsulatum Galliarum sibi potissimum elegerat.
Tertio heredem certe sibi optabat : sed, quamquam hoc matrimonium per quindecim annos usque ad mortem dictatoris perduravit, liberi geniti sunt nulli et Caesar alios amores secutus est, ut Cleopatram.
Marito mortuo Calpurnia et pecuniam et acta publica in Marci Antonii domum transtulit qui eis abuti coepit.
De Calpurnia saepe narratur somnium quod ultima nocte ante Idus Martias habuit. Cui in somno domus ruere visa est et maritus ante oculos confodi. Frustra tamen Caesarem oravit, ne senatui illo die interesset
Propter quod somnium Gulielmus Shakesperius eam induxit in fabulam Iulius Caesar inscriptam.
Textus, qui est de CALPURNIA (annotationibus a Bernhardo Ruppelio coniunctus)
Calpurnia erat filia L. Calpurni Pisonis, consulis anno 58 a.C.n., et tertia ultimaque uxor Gai Iulii Caesaris.
Caesar eam duxit anno 59 a.C.n.1, cum consul esset, videlicet ut affinitatem ac societatem cum potenti familia Calpurniorum Pisonum iniret. Nam Lucius Piso Caesari in consulatu successit anno 58 a.C.n. et leges ab eo latas adversus inimicos defendit, qui eas abrogare cupiebant. Nonnulli docti homines modernae aetatis putaverunt ideo quoque Caesarem hanc necessitudinem contraxisse, ut Gallos in clientelam suam adduceret: nam mater Pisonis e Gallia Cisalpina orta erat et Caesar proconsulatum Galliarum sibi potissimum elegerat.
Tertio heredem certe sibi optabat: sed, quamquam hoc matrimonium per quindecim annos usque ad mortem dictatoris perduravit, liberi geniti sunt nulli et Caesar alios amores secutus est, ut Cleopatram.
Marito mortuo Calpurnia et pecuniam et acta publica in Marci Antonii domum transtulit, qui eis abuti coepit.
De Calpurnia saepe narratur somnium, quod ultima nocte ante Idus Martias habuit. Huic in somno domus ruere visa est et maritus ante oculos confodi. Frustra tamen Caesarem oravit, ne senatui illo die interesset.
Propter quod somnium Gulielmus Shakesperius eam induxit in fabulam Iulius Caesar inscriptam.