Texts on Lucretia
1. From Vicipaedia:
Lucretia erat matrona Romana a Sexto, filio regis Tarquinii Superbi, per vim stuprata, cuius iniuria causa fuisse traditur cur, orta seditione, regibus Etruscis urbe Roma exactis annuum imperium duorum consulum circa annum 509 a.C.n. substitutum sit.
Lucretia dedecus suum tolerare non potuit: ipsa sese pugione occidit. Quocirca Medio Aevo et temporibus modernis apud Christianos quoque exemplum] muliebris virtutis castitatisque remansit et argumentum illius fabulae in omnibus artibus frequentissime retractatum est. Sedecimo tamen saeculo maxime floruit.
2.- From Abbas Lhomond (De viris illustribus):
Cum urbs Roma a Tarquinio Superbo administrabatur, traditio narrat civitatem Ardeam a principibus Romanis oppugnari.
Omnes laudabant suam uxorem. Collatinus vero, Lucretia sponsus, dixit Lucretiam, coniugem suam, ceteris mulieribus praestare. Alii rident, alii plorant... Tantum vinum stomachos suos incaluerat!
Nox erat et in Urbem Romam advolant, ut veritatem cognoscerent. Cum in noctis tenebris in Urbem pervenerant, vident omnes uxores inter colloquia vana tempus terere. Sola Lucretia aberat, nam domi cum ancillis laborabat.
Sextus Tarquinius in corde suo pessima desideria concepit, nam ob Lucretiae victoriam superbiam superare non poterat. Postea in Urbem venit et Lucretiae vim attulit.
Lucretia ad genitorem et maritum legatos mittit et illos petit, ut cum amicis celeriter veniant. Coram suis Lucretia cultrum fulgentem sua manu pressit et se occidit.
Collatinus et amici super corpus exanime iurant se Lucretia purissimum sanguinem vindicaturos esse.
Talis fuit Monarquiae exitus in Urbe.
3.- Nescimus auctorem:
Postea Tarquinius Superbus Ardeam urbem oppugnavit. Ibi Tarquinius Collatinus sorore regis natus forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum aliis iuvenibus regiis. Incidit de uxoribus mentio: cum unusquisque, suam laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendat. Pergant inde Collatiam. Lucretiam Collatini uxorem inter ancillas in lanificio inveniunt. Ea ergo ceteris praestare iudicatur. Paucis interiectis diebus, Sextus Collatiam rediit, et Lucretiae vim attulit.
Illa postero die, advocatis patre et coniuge, rem exposuit, et se cultro, quem sub veste texerat, occidit.
Conclamant vir paterque, et in exitium regum coniurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae, et exilium indictum.
3.- Nescimus auctorem with German notes by B. Ruppel:
Postea Tarquinius Superbus Ardeam urbem oppugnavit. Ibi Collatinus sorore regis natus forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum aliis iuvenibus regiis. Incidit de uxoribus mentio: cum unusquisque suam uxorem laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendunt. Pergunt inde Collatiam. Lucretiam Collatini uxorem inter ancillas in lanificio inveniunt. Ea ergo ceteris praestare iudicatur. Paucis interiectis diebus, Sextus Collatiam rediit, et Lucretiae vim attulit.
Illa postero die, advocatis patre et coniuge, rem exposuit, et se cultro, quem sub veste texerat, occidit.
Conclamant vir paterque et in exitium regum coniurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae et exilium indictum est.