Hersilia`s texts

  • Texts on Hersilia

    María Jesús Ramírez, Hersilia

    Hersilia matrona Sabina erat, Titi Tatii regis filia. Postquam Romani mulieres Sabinas rapuerant, Romulus eam uxorem duxit. In bello Sabinorum adversus Romanos, Hersilia ad proelium venit ad eius mariti et patris mortem vitandam. Hersilia, inter maritum Romulum et patrem Tatium posita, ambos petivit ut bellum desinerent et  pacem facerent. Itaque,  eis dixit  ne orba patre neque vidua esse  volebat.  Simul, aliae mulieres Sabinae idem fecerunt. Hoc modo concordia inter Sabinos et Romanos crevit. Hersilia et Romulus duos liberos habuerunt Aollium filium et Primam filiam. Sicut Romulus mortuus divus Quirinus factus est, ita Hersilia mortua quoque diva facta est, et  dea Hora vel Horta vocatur.

    Text of María Jesús Ramírez with German notes by Bernd Ruppel

    Die Römer hatten auf Veranlassung des Romulus von dem benachbarten Stamm der Sabiner (lat. Sabini, -orum) Frauen geraubt, um Abhilfe gegen den Frauenmangel in Rom zu schaffen. Eine von ihnen war Hersilia.

    Hersilia matrona Sabina erat, Titi Tatii[1] regis filia. Postquam Romani mulieres Sabinas rapuerant, Romulus eam uxorem duxit . In bello Sabinorum adversus Romanos, Hersilia ad proelium venit ad eius mariti et patris mortem vitandam[2].  Hersilia, inter maritum Romulum et patrem Tatium posita, ambos petivit, ut bellum desinerent et  pacem facerent. Itaque  eis dixit se neque [3]orbam patre neque viduam[4] esse  velle.  Simul aliae mulieres Sabinae idem fecerunt. Hoc modo concordia inter Sabinos et Romanos crevit. Hersilia et Romulus duos liberos habuerunt    Aollium filium et Primam filiam. Sicut Romulus mortuus divus Quirinus[5] factus est, ita Hersilia mortua quoque diva facta est, et  dea Hora vel Horta vocatur.

     

    [1] Titus Tatius, der König der Sabiner

    [2] vitare – vermeiden; ad vitandam – um zu vermeiden

    [3] orbam patre – vaterlos / ohne Vater

    [4] vidua, ae f. - Witwe

    [5] Quirinus – ein italischer Gott, der in der Frühzeit Roms wichtig war

     

     

                                                                                                            

    Titus Livius , "Ab urbe condita" I, 11

    [11] Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit.

    Fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique victoria ouantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut parentibus earum det veniam et incivitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. Ibi minus etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis fuit.

    Vtroque coloniae missae: plures inventi qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. Et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum.

     

    Ovidius, Metamorphoses XIV, 830

     Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno
    Irin ad Hersilien descendere limite curvo               830
    imperat et vacuae sua sic mandata referre:
    'o et de Latia, o et de gente Sabina
    praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti
    ante fuisse viri coniunx, nunc esse Quirini,
    siste tuos fletus, et, si tibi cura videndi               
    835
    coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini
    qui viret et templum Romani regis obumbrat';
    paret et in terram pictos delapsa per arcus,
    Hersilien iussis conpellat vocibus Iris;
    illa verecundo vix tollens lumina vultu               
    840
    'o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est,
    et liquet esse deam) duc, o duc' inquit 'et offer
    coniugis ora mihi, quae si modo posse videre
    fata semel dederint, caelum accepisse fatebor!'
    nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea               
    845
    ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum
    decidit in terras; a cuius lumine flagrans
    Hersilie crinis cum sidere cessit in auras:
    hanc manibus notis Romanae conditor urbis
    excipit et priscum pariter cum corpore nomen               
    850
    mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.