Tarpeia`s texts

  • Texts on Tarpeia

    Luigi Miraglia: Fabulae Syrae 

    1.- Olim Sabini, qui in Latio habitabant, magno exercitu Romanos, hostes suos, oppugnaverunt. Qui quidem, portis clausis, urbem suam defendere conabantur. 

    Sabini vero, fortissime pugnantes, urbem paene ceperunt. Romani, qui strenui milites erant, breves gladios, galeas ex ferro factas, longas hastas gerebant, quibus semper parati erant ad pugnandum: at Sabini quoque optima arma habebant. 

    In bracchio sinistro vero, quo scuta tenebant, armillas aureas gerere solebant. 

    Tarpeia, quae improba et mala puella Romana fuit, ea Sabinorum ornamenta, quae procul ex Roma moenibus in sole lucentia conspexerat, habere cupiebat: ei enim pulcherrima esse videbantur. 

    Quoniam igitur cupidissima facta erat illud aurum habendi, noctu ex urbe exiit, quia Sabinorum castra petere volebat. Postquam illuc pervenit, "O Sabini" inquit, "si mihi dabitis ea, quae in brachiis sinistris geritis, statim vobis portas aperiam et viam monstrabo, qua in urbem ingredi poteritis."

    Itaque Sabini, qui cupidissimi erant urbem expugnandi, Tarpeiam secuti, ad portas urbis pervenerunt, quas Tarpeia statim aperuit. Hostes, in urbem ingressi, impetu in Romanos facto, brevi eos vicerunt atque magnam praedam ceperunt.

    Postquam multos homines interfecerant, domos incenderant, ornamenta, nummos et alias res pretiosas abstulerant, iam fessi pugnando, et studiosi in patriam suam revertendi, "O Tarpeia" dixerunt, "quamquam mala et improba femina nobis videris esse, dabimus tamen, ut polliciti sumus, ea, quae in brachiis nostris sinistris gerimus!" Tarpeia laeta ad milites accessit; qui quidem ridentes in eam non armillas, sed gravissima sua scuta iecerunt! Tarpeia, multis scutis oppressa, ad terram cecidit et mortua ibi iacuit. 

     

    Luigi Miraglia Fabulae Syrae with German notes by Bernd Ruppel

    1.- Olim Sabini, qui in Latio[1] habitabant, magno exercitu Romanos, hostes suos, oppugnaverunt. Qui quidem, portis clausis, urbem suam defendere conabantur. 

    Sabini vero, fortissime pugnantes, urbem paene ceperunt. Romani, qui strenui[2] milites erant, breves gladios, galeas[3] ex ferro factas, longas hastas[4] gerebant, quibus semper parati erant ad pugnandum: at Sabini quoque optima arma habebant. 

    In bracchio[5] sinistro[6] vero, quo scuta[7] tenebant, armillas[8] aureas gerere solebant. 

    Tarpeia, quae improba et mala puella Romana fuit, ea Sabinorum ornamenta, quae procul ex Romae moenibus in sole lucentia[9] conspexerat, habere cupiebat: ei enim pulcherrima esse videbantur. 

    Quoniam igitur [10]cupidissima facta erat illud aurum habendi, noctu ex urbe exiit, quia Sabinorum castra petere volebat. Postquam illuc pervenit, "O Sabini" inquit, "si mihi dabitis ea, quae in brachiis sinistris geritis, statim vobis portas aperiam et viam monstrabo, qua in urbem ingredi poteritis."

    Itaque Sabini, qui cupidissimi erant [11]urbem expugnandi, Tarpeiam secuti, ad portas urbis pervenerunt, quas Tarpeia statim aperuit. Hostes, in urbem ingressi, impetu in Romanos facto, brevi[12] eos vicerunt atque magnam praedam ceperunt.

    Postquam multos homines interfecerant, domos incenderant, ornamenta, nummos et alias res pretiosas[13] abstulerant, iam fessi pugnando[14] et [15]studiosi in patriam suam revertendi, "O Tarpeia" dixerunt, "quamquam mala et improba femina nobis videris[16] esse, dabimus tamen, ut polliciti sumus, ea, quae in brachiis nostris sinistris gerimus!" Tarpeia laeta ad milites accessit; qui quidem ridentes in eam non armillas, sed gravissima sua scuta iecerunt! Tarpeia, multis scutis oppressa, ad terram cecidit et mortua ibi iacuit. 

     

    [1] Latium, i n. – Latium (die Landschaft um Rom herum)

    [2] strenuus, a, um - tüchtig

    [3] galea, ae f. - Helm

    [4] hasta, ae f. - Speer

    [5] bracchium, i n. - Arm

    [6] sinister, sinistra, sinistrum – der linke, die linke, das linke

    [7] scutum i n. – der Schild

    [8] armilla, ae f. - Armreif

    [9] lucere, luceo - leuchten

    [10] cupidissima… habendi – sehr gierig,… zu besitzen

    [11] urbem expugnandi – die Stadt zu erobern

    [12] brevi – innerhalb kurzer Zeit

    [13] pretiosus, a, um - wertvoll

    [14] ougnando – durch das Kämpfen

    [15] studiosi… revertendi – darauf bedacht… zurückzukehren

    [16] videri, videor - scheinen

    Abbatis Lhomond De viris illustribus 

    2.- ... Sabini ob virgines raptas bellum adversus Romanos sumpserunt, et cum Romae appropinquarent, Tarpeiam virginem nacti sunt, quae aquae causa sacrorum hauriendae descenderat. Huius pater Romanae praeerat arci. Titus Tatius Sabinorum dux Tarpeiae optionem muneris dedit, si exercitum suum in Capitolium perduxisset. Illa petiit quod Sabini in sinistris manibus gerebant, videlicet annulos et armillas. Quibus dolose promissis, Tarpeia Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius eam scutis obrui praecepit. Nam et scuta in laevis habuerant. Sic impia proditio celeri poena vindicata est. 

    Titus Livius Ab urbe condita I, XI

    Nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; nihil enim per iram aut
    cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus.
    Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius ut armatos in
    arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis
    necavere, seu ut vi capta potius arx videretur seu prodendi exempli causa ne quid usquam fidum
    proditori esset. Additur fabula, quod volgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo
    gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo
    scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset
    derecto arma petisse dicant et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede.