Salvete, amici!
Ecce discipuli ex variis terris Europae oriundi qui colloqui volumus. Num Anglice loquemur? Minime! Immo Latine Loquemur! Quae Lingua mater est linguarum, lingua praeclara et elegans!
Itaque primum oportet in scaenam prodire atque iam LATINE balbutire. Etiam debemus coram ceteris nos ipsos commendare: Quomodo vales, amice? Quid est tibi nomen? Quis/quae es? Ubi habitas? Quid te delectat maxime?...
Si tibi auxilium opus esset , hoc documentum inspicies:
Pelliculam compone et in Youtube, Vimeo, Dailymotion aut in similare loco eam appone.
Deinde magistro indica vinculum electronicum (vulgo link).
Postremo apud blog (ad locum "Commendatio Discipulorum") omnibus licebit has pelliculas a discipulis confectas videre. Praeterea tibi pelliculas aliorum discipulorum commentari oportet!
His rationibus magistri opus tuum aestimabimus:
Fortuna audaces iuvat!