Quid est?

  • Et una cum aliis discipulis tempus est laborandi!

    Multis in rebus notissimum ludum in Hispania cum amicis lusimus: Divina rem quam  in mente fingo:

    -Video, video

    -Quid vides?

    -Parvam rem video...

    Sed nunc alium ludum conficere volumus: Id quod multi homines ut "Taboo" cognoscunt. Discipulorum quivis explanat quae res sit, et ceteri divinare debent.

    Ecce exemplum:

    Est bestia quattuor pedibus quae in montibus habitat et oves ēst

    Clavis prima: Cum lunam videt, ululat.

    Clavis secunda: Caperula rubra hanc bestiam timet

    LUPUS est!!!

    Oportet has explanationes a discipulis factae esse.

    RATIONES

    1.Primum necesse est circulos quinque  aux sex discipulorum (quisque ex diversis Lyceis) facere. Iis inter se colloqui licet utentes instrumento Foro in Twinspace.

    (In Google doc quoque sermonem habere potestis ad chat utendo)

    2.Discipuli eiusdem circuli  tres explanationes et claves parant in communibus praesentationibus in Google doc.  (Nos magistri discipulis vinculum retialem praesentationum dabimus). Etiam id quod definitur  imagines C.C. includere debent.

    3.Postea voces vestras una cum definitionibus imprimite et ascendite in ivoox.

    4.Tandem in Lyceo cum preasentationibus vestris ludemus!

    Age, Latine tuum mundum define!

    Si praesentationes videre vultis, aspicete proximam paginam.