Magna sententia Latina in nostris Lyceis latet. Necesse est vos coniunctos laborare ad eam inveniendam!
Rationes
In quoque Lyceo occultum est vocabulum nostrae magnae sententiae Latinae. Igitur haec vocabula latent in GERMANIA, POLONIA et in tribus Lyceis HISPANIAE, nam sententia nostra QUINQUE VOCABULA tantum habet.
Quodque vocabulum in capsa inest, quae ubique in Lyceo est.
Si vultis capsam invenire, utramvis viam habetis:
-
Utimini QR signo in telephono gestabili. Id Google maps aperiet et ad capsam vos ducet.
- Sequimini Latinas rationes ut capsam inveniatis.
Capsa inventa, statim utimini Meetingwords vestri circuli (id in Twinspace est) et complete et ordinate sententiam.
Primus circulus, qui in Foro nostri Twinspace (in hoc filo) rectam sententiam scribat, victor erit.
Estisne parati? Audete participare!