Delirant isti eTwinnienses Romani!

Salvete, amici. Hoc est eTwinning inceptum quod tantum Latine Lingua utitur. Multa exercitia coniuncti faciemus. Pagina retialis: http://jerrymont.wixsite.com/dier Blog: http://delirantier.blogspot.com.es/

Carpe diem ...in Instagram

... Dum loquimur, fugerit invida
Aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

 

  In carmine clarissimi poetae Horatii apparet haec sententia, quae nos incitat ut vita fruamur. 

 

 

 Ea causa nostrum novum exercitium erit: in Instagram

 

quisque discipulus sententiam latinam, ab eo ipso confectam et in imagine inclusa, scribet.  Omnes discipuli cum nota #carpeDIER scribent. 

RATIONES

1.Scribe sententiam latinam ad fruendam tuam vitam: cum amicis colloquor, cum cane per silvam deambulo, etc. Postea quaere aptam C.C. imaginem in rete et in tuo computatro serva.

2. I ad Fotoflexer et pone imaginem. Hic adde sententiam latinam in imagine. Eam rursus serva.

3.I ad Instagram et ascende imaginem cum nota #carpeDIER.
 

 

Author: Angel Luis Gallego Real
Last editor: Angel Luis Gallego Real