Cap. VII: Vestigia

  • In villa Iulii aliquid terribile factum est: Davus est... mortuus!!! Et Iulius et Aemilia tacent, servi ancillaeque tacent, etiam Iulia tacet! Quid est? Cur Davus mortuus est? Quis (aut Quae) Davum necavit?

    Custos ad villam advenit et  totam nostram  Familiam Europaeam de morte Davi iuvare imperat

    Ecce instructiones:
     

    1. Necesse est divinare haec:
      1. Primum: QUIS/QUAE?
      2. Secundum: UBI?
      3. Tertium: QUO INSTRUMENTO?
      4. Quartum: QUOTA HORA?
      5. Quintum: CUR?
    2. Primum divinare debes QUIS, postea UBI, et cetera. Sed tantum duas septimanas habes ad omnia solvenda!
    3. I in subpaginam circuli tui. Illic est murus. Si aenigma primum solvere non potest, necesse est cum amicis tui circuli colloqui. Si vestigium invenis, necesse est in muro tuo nomen tuum  et hanc sententiam scribere: "Primum vestigium solutum est!". Si vis, in muro scribe solutiones. Si alius amicus circuli tui hoc scribit, potes dicere: "Euge!", "Optime!", "volo solvere proximum aenigma!"  et cetera.
    4. Aspice finem cuiusque ludi, quia aliquando vestigium illic est!!! Si vestigium illic non est, magistrum/am responsa recta da et is/ea tibi vestigium dabit.
    5. Vincit circulum:
      1. Qui quinque vestigia inveniet et eas in foro scribat: Sumus circulus quintus, et vestigia sunt Quis/Quae: ..., Ubi? ...
      2. Qui maior numerus discipulorum circuli in muros scribant . Id est. Si in muro circuli tui tantum unus discipulus omnia respondet et in altero circulo sex discipuli participant, ii vincunt. 
    6. Vide  has imagines. In iis solutiones insunt!!

     

    Author: Angel Luis Gallego Real
    Last editor: Mario del Río González