Nobis, qui Latinam Linguam loquimur, Idus Martiae data notissima sunt. Qualibet celeberrimam sententiam, Iulium Caesarem monentem, cognoscit vel audivit: Cave Idus Martias!
Hoc anno, Idibus Martiis - die XV mensis Martii -, in nostro animo est Diem Latinum agitare in Twitter....sed quoque quaerere Iuliam, parvam filiam Iulii!!!
Ea causa nostrum novum exercitium erit duplex in Twitter:
- Quisque discipulus sententiam latinam, ab eo ipso confectam vel sumptam ex immenso repertorio, quod in reti est, scribet.
- Quaeque hora magistri ad reperiendam Iuliam claves dant. Oportet discipulos Iuliam invenire et scribire ubi ea sit. Is qui primum eam invenit, ad circulum suum punctum obtinebit. Postea circulus, qui plus puncta sibi sit, victor erit.
Omnes discipuli cum nota #etfamiliaeuropaea scribent et etiam cum nota #ubiestiulia, cum Iuliam quaereant.